Sunday, December 23, 2007

From Our Library Window

1 consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester 2 loquimini ad cor Hierusalem et avocate eam quoniam conpleta est malitia eius dimissa est iniquitas illius suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis
window_3
3 vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite in solitudine semitas Dei nostri 4 omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas 5 et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est (Isaias 40)

2 comments:

Jim said...

Verba pulchra consolationis beatissimae. Felix Dies Nativitatis, Donald!

Donald said...

Gratias tibi ago, Jim. Venite, adoremus...